Latin
CAPVT LXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXVII. De Sironibus intercutaneis. Eque adducar ego, inquit Fulbertus, vt hoc credam propter rationes iam examinatas. At difficultate maiori vexatus fui, cum legi apud eruditissimum Bochartùm: non solum Vermes in viuis hominibus, ebullire sed pluries pustulis faciei occultari importuna prurigine graues. Quot ab hisce hostibus experiamur varios miserabilesque cruciatus quotidiana experientia testatur. Quantos &quam multos natura nonnunquam in corpore humano progenerare soleat, non est vt vobis, Viri lectione &experientia celebres, prolixioribus exemplis ostendam, vtpote rem quidem miram, sed non nouam; vnum hic adduxisse sufficiat, Ex Diodoro &Strabone habemus aliquorum Populorum, qui Aetiopiae deserto sunt contermini macilenti &supra modum nigri, finem admirabilem esse. Nam