Latin
CAPVT LXVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 286
Unproofread scanNot analysed yet
Multi alij obseruarunt alios vermes in sanguine delitescentes, &non semel vena secta sanguinis exitus impeditus à Verme „fuit. Mouffetus enim animalia lumbriciformia oriri „in sanguine ex Plinio retulit, &Ioan. Ianin de la man„ se apud D. Rombouillet Lutetiae manens, verinem eiusmodi post venae sectionem à vulnere prorumpere vidit. vt mihi ore proprio retulit, idemque ab alijs mihi confirmatum est. Vrgebit curiositas ad huiuscemodi tentamina quando occasio dabitur; interim puto ita de Vermibus sanguinis philosophari nos debere, sicuti de lacteis, non tamen vt docuit Io. Muraltus genitos illos fuisse ex materia cruda &pituitosa, ouum tamen foecundum inse continente, ex intestinis ex chilo, &deinde per arterias cum sanguine ad ve nas delata; nisi tamen nomen oui aliquid analogum exprimat.