Latin
CAPVT VI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Spontanea Generatio ab Aristotele asseritur. Vod in Arueo obseruaui, apud Aristotelem etiam reperi nuper à Rufo adductum. Haeccine Philosophi verba. [Quamobrem de prima hominum „atque quadrupedum generatione (si quando Terrigenae oriebantur) vt aliqui dicunt, (qua particula indicatur error eorum, qui creationem Mundi denegan"tes Terram parentem esse omnium Animalium Perfectorum falsò sibi suadebant) non temere existimauerim altero de duobus his modis oriri. Aut etiam ex Verme constituto primum, aut ex Quo, quippe cum aut intra se habeant cibum ad incrementum necesse sit, qui quidem conceptus vermis est, aut aliundè ac„ cipere, idque aut ex parente aut ex parte conceptus. Itaque si alterum fieri non potest vt effluuat ex Terra, „quomodo caeteris Animalibus ex parente relinquitur necessariò, vt ex parte conceptus accipiatur. Talem autem generationem esse ex Quo aut fermè fatemur. Ergo si initium vllum generationis omnium Anima„ lium fuit, alterum de his fuisse probabile esse apertum est. Sed minus rationis est vt ex Quo prodierint. Nullius enim generationem Animalium talem vidimus, sed alteram tum Sanguineorum, quae diximus, tum Exanguium, qualia sunt Insectorum, nonnulla, vt ea, quae testa operiuntur, de quibus agitur. Non enim ex parte aliqua oriuntur, vt ea, quae ouo nascuntur. Ex quibus verbis satis patet Aristotelem docuisse Animalia perfecta non ex Quo, sed tanquam Vermes nasci. Hoc demonstrat in sua docta paraphrasi Pater Syluester Maurus. "Necesse enim est inquit, vt si Homines &Quadrupe„ des spontè orti sunt ex Terra, facti sint vel ex ouo, vel "ex Verme; sed est impossibile vt facti fuerint ex Quo, "ergo necesse est vt facti fuerint ex Verme. Probatur „maior.