Latin
CAPVT VI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 30
Unproofread scanNot analysed yet
Foetus enim primò conceptus, necesse est, vt ex „aliquo trahat alimentum, ergo vel habet alimentum, „in se ipso, &est vermis, vel vna pars trahit alimentum „ex altera, &est Ouum, vel trahit alimentum ex terra „more Plantarum, quae vtuntur Terra vt parente; sed „est impossibile vt conceptus animalis trahat alimentum „ex terra, more plantarum, ergo si Homines, &Qua„ drupedes originem habuerunt ex Terra, vel nati sunt „ex ouo vel ex Verme. Probatur iam Minor primi sillo„ gismi, quòd nimirum impossibile est, vt Homines &„Quadrupedes facti fuerint ex Quo. Nam non videmus „vllum Animal sanguineum aut exangue spontè nasci ex ouo, videmus Animalia tum Sanguinea vt Anguillas, tum exanguia, vt non nulla Insecta, ac Testa spon" te nasci ex Verme, hoc est ex aliquo, in quo non sit duplex pars, quarum altera conuertatur in Animal, „altera Animali praebeat alimentum. )Me autem non latet omnia, quae hic commemoro, apud Rufum nequaquam fore tanquam certissima, attamen satis his constabit Aristotelem Ideas potius fauorabiles quam dissimiles habuisse circa Rerum spontaneam Generationem. Quamobrem etiam si è Terra Animalia perfecta emanassent, non ideo probaretur ex Aristotele illa sicuti Qua emersisse. Et cum Horatium audiamus dicentem Castor gaudet equis, Quo prognatus eodem Pugnis Fabulae profecto figmentum existimamus, quo Veteres significabant Pollucem cum Elena, &Castorem cum Clitemnestra binis in Quis productos à Leda Regis Tindari vxore, postquam Cycnus de Thalmis candens, qui lapsus adulter Furta Iouis falsa volucer, sub imagine texit. Non ergo ex Arueo neque ex Aristotele habemus impossibilem esse spontaneam Rerum Generationem, vt Rufus contendit, obsecundans sententiae, quam Praeclarissimus Vir exposuit impossibilem in sua quadam Epistola latinè reddita ab Io: Iacobo Hardero typisque vulgata Augustae Vindelicorum anno 1684.