Latin
CAPVT LXIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 293
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMNONVM. 293 limphis inseruirent, aliquae in oua, &semina abirent, aliae vero tanquam excrementa reijcerentur inutilia quidem ipsis, at maxime vtilia in rerum opificio, in quo Natura nihil frustra producit. Prosunt Animalium, &Viuentium excrementa omnia Agricolis, Medicis, Artificibus, cur non ipsi met Naturae, vnde ex ijs minima alia educat Viuentia, licet imperfectissima, idonea tamen, vt decus addant Vniuerso? Fateor tamen, nec vbique nec semper tales euentus accidere. At quid inde, cum ex hac ipsa lege fortuiti dicantur? Pluribus iam satis probatum est ab temporum &locorum circumstantias variari effectus in Natura: excipite tamen curiosissimas obseruationes quas in hoc argumentum recensuit D. Henricus Vollghad. Narrat ille Tom. 4. curios. se vidisse in aqua vitis conglaciata figuras pampinorum, &Vuarum, deinde subdit similes apparentias in alijs quoque liquoribus vegetabilium succulentis, aut succis eorum ipsis posse contingere, licet non semper similiter contingant. Probabile videtur id experimento, quod eadem aqua vitis me docuit, confirmanti. (sic ait talis "Author) Nam cum mense Decembri ann. 1662. eadem "aqua in lagenula frigore concreuisset, nulla tamen fi"gura ne dum lineola pampinum vuamque exprimens "comparuit, quemadmodum deinceps mense Ianuario, "postquam glacies ista ab aeris tempore resoluta fuisset, „intensumque rursus frigus eam congelasset factum vidi. Pariter glacies quam pictam nominare licet post„quam remittente frigore ad congelascendum exposita "est, sed neque tunc figura aut effigies vlla comparuit. Apparet hinc quanta aeris secundum diuersos minutissimosque gradus, qua caloris frigusue intenti aut remissi vis &efficacia sit pro diuersimode efformandis particulis subiectorum tam dissolubilium quam coagulabilium. Haec recitaui, vt clarius elucescant, quae adnotauimus circa Aerem, cum diximus: maxime illum conferre Spontaneorum Generi, ad quod obtinendum per certos quosdam gradus Natura procedit, quibus omnibus Aer quam in Append. tom. 4. curios. de consens. Chym. cum Galeno. Exerc. &exerc. Tom. 9. Miscell. curios. quam maxime opitulatur. Expertus loquar, expertusque nobis exposuit quidquid sibi accidit D. Georgius wolfgangus wedelyd Medicus Ducalis in Saxonia. Positis frondibus in vase clauso aestatis tempore, vt ibi putrescerent, pluries obseruauit primo fermentationem „aliquam per incalescentiam, praesertim circa medieta„ tem seu centrum, &vt ipse ait, calor adeo fortis vt ma„num impositam lederet.