Latin
CAPVT LXIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 294
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo incipere corruptio„ nem, &putrefactionem, adeo vt Tertio Planta bonum „exhalans odorem foetida euaderet. Quarto Durante „putrefactione interdum in medio vasis, licet nullus pa" tuerit ab extra aditus, magna Vermium, Muscarum, „aliorunque Insectorum quantitatem fuisse repertam, „quae vere ex putrefactione orta fuere. En vobis aliud experimentum, quod sibi accidisse ait Sennertus. Ipse, inquit, cum ante annos iam plures „huius rei periculum facerem, &tempore hyberno, cum „aliae herbae virentes ad manus non essent, brassicam „rubram contusam in hypocausto, donec in ea vermes „generarentur asseruarem, vermes illos in chrysalides mutari comperi, quos cum in arcula custodirem, eam„ que postea aperirem, multae paruae muscae euolabant, quae ex chrysalidibus seu aurelijs natae erant, &ex pu„ tamine abrupto proruperant. Non tamen ex quauis „planta quilibet Vermis generatur, sed ex certis certi, „videnturque talium Insectorum formae, Plantarum, &„Animalium foris subordinati, &ex quibus quales Ver„ mes fiant inter alios etiam recenset Scaliger. At ad certiora procedamus. Experimentum D. Io. Ludouici Hannemanni Professoris publici chiloniensis vobis expono. [Illum sic loquentem audite. Anno 1681. „ex Floribus Rosmarini, affuso vino maluatico elicie„ bam spiritum, elicito spiritu &omni humido abstra„ cto vitrum cum capite mortuo reponebam, &negli„ gebam, die 14. Iunij anno 82. vitrum illud ad vsum reposcens, caput mortuum florum Rosmarini erat ple"num Vermibus, muscis alatis, &semialatis, &chry„ sali