Latin
CAPVT SEXAGESIMVMNONVM. 295
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 295
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMNONVM. 295 „salidibus vel Aurelijs, in quas Vermes mutabantur "antequam muscarum formam induerentur. Iam expen„ dendum propono hoc Naturae phaenomenon, &meta"morphosim in capite mortuo, quod ignis vehementis„ simi ad summam siccitatem, &abstractionem omnibus "humidi torturam passum. Certus sum quod aliunde se„minium non illatum fuerit in massam capitis mortui. Obseruationem talem non legeram cum diebus superioribus disseruimus de aere à vasis excludendo, in quibus putrefactio desideratur, &Vermium productio: maxime tunc congruebat adduci. Dicet fortasse aliquis vermium Qua adhaesisse floribus Rosmarini dum in planta virescerent. At si fuerunt; mirum quidem, Ignis vi in lambico illo non fuisse eorum humorem penitus exiccatum ne amplius posset ex illis aliquod Animal efformari. Quid quęso coniecturis opus est vbi ratio, &experientia quid sit credendum suadet? En alia Vermium Generatio, quae quonam pacto muscarum ouis tribui possit non video. Inter experimentum, quae circa Rorem Maij fecit ingeniosus, &curiosus D. Thomas Henshau Eques, &obtulit Societati Regiae relata inter Acta philosophica eiusdem Societ. Mensis Maij 1665. dicitur, quod cum magnam Roris quantitatem posuisset ad putrefactionem in vitris diuersis angusto orificio, &effudisset omnem rorem ex vno vase pro vsu, repererit in aqua magnum tuber crassius pugno suo, &insectis illis quae vulgo appellantur Vermes porcini, aut Millepedae, adhaerentibus sibi mutuo longis caudis, quarum singulae prodibant ex singulis eorum corporibus magnitudine pili equini circiter. πτοοπτοῦ.