Latin
CAPVT LXXII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 305
Unproofread scanNot analysed yet
Multos expectaui dies, at nunquam pulex erupit; erupit quidem ex vnico eorum vermiculus albicans &pene inuisibilis, qui post horas aliquot defecit: atque inde discere mihi licuit rationabile esse Aristotelis documentûm assetentis: aliqua esse sponte nata, quae quidem generant, sed tamen generant viuens non suae speciei, sed vermiculos nunquam in talia Animalia adolescentes, quod clare patet in plantis &floribus quamplurimis. Arridet mihi Licetus, vbi hoc adnotans addit, aliqua esse inter sponte genita, quae summum perfectionis gradum attingunt, haec prolem sibi consimilem in specie generare, hanc autem prolem ob suae naturae imperfectionem foetus imperfectos edere, eosque sobolis adhuc imperfectioris genitores, adeo vt sensim fatiscente vi generatiua perennem indiuiduorum generationem ac speciei perennitatem continuatam non habeant, sed in tertia vel quarta generatione deficiant. Pediculorum autem generationem non absimilem esse docuit Cardanus, vbi ait: è putrida materia Genita, cum plerumque sint imbecillia non generant, aut si generant debilius parente generant, vt Pediculi Lendes, in quibus cessat vis generandi. Facessit mihi tamen difficultatem obseruatio Io: Suammerdamij in qua pag. 67. hist. Insect. General. ponit figuram pediculi sub primo velamine seu cuticula quae ob figuram appellatur ouum seuLens, ibiquè bonit velamen seuLendem à pediculo iam relictam. Nulli horum contradicere audeo; dicam tamen vtraque documenta conciliari posse, ex adducta Liceti sententia; videlicet aliqua esse, quae si generant, in tertia vel quarta generatione deficiunt, alia vero penitus infoecunda aliquid producere, in quo non insit vis speciei propagatiua, &vtramque horum classem posse sponte generari. In examen igitur adducatur prima pediculorum productio, quae in aliquo Animali accidit. Certe non ex alio praeexistenti, ergo ex ipso animali cui insunt.