Latin
CAPVT LXXII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 306
Unproofread scanNot analysed yet
Negat Io: Antonius de Leeuuenhoek in sua Anatomia, vbi ait insecta illa facile in nos transire ex ancillis alijsque lecta sternentibus, sepe ex ipsis in stragulas. Attamenposse liquores &liquida excrementa materiam praebere ad spontaneam generationem obseruatio suadet Goedar tij, quam refert loannes de Mey in appendice ad part. 2 inquiens, ex sudoris guttulis in erucae cute propulsi toti dem erucas spatio duodecim horarum generatas fuisse Cur ergo negemus etiam Insecta imperfectiora posse hoc pacto efformari? Chymicos vidit Petrus Borellus, qu sanguinem humanum coctione in pediculos conuerte runt, cui narrationi addit, Scaligerum asserere sudoris hu mani guttas in muscas conuersas fuisse, &in Dariene regione non solum in muscas sed in Bufones ex Maufete conuerti. Fidem tamen relinquo penes authorem, Moufeto adhaereo, docente, ex humoribus, carne, adis sudoribusque corruptis ortum illos habere, &pro loc "humorisque natura longe differre. [Vbi enim, ait hi Auctor, Sanguis in substantiam membrorum conuertis tur, multa excrementorum genera producuntur, quo rum alia dissoluuntur per insensibilem transpirationem, alia per sudorem, alia conuertuntur in sordem, alia vero in cute retinentur. Quae in cute superna re tinentur, furfurationem faciunt; si in profunda cute retinentur, aut sunt praua, aut acria ophiasin pariunt; autem neque acria fuerint nec praua, pediculos ibiden gignunt. Notauit insuper idem Author multum ad eorum ge nerationem facere complexionem, Regionem, &Cultum Quibusdam enim plurimi, nonnullis pauciores, quibusda quacunque in orbis plaga omnino nulli innascuntur. Vespuccius de Insula D. Thomae testatur, nigros ibi hos mines pediculis scatere, albos illo taedio non affici. Hin videntur castra &ergastula pediculis plenissima, putrefacto scilicet in ijsdem semper vestibus sudore, vnde subs ministrata materia, calore mediante, ortum ducunt. Hae ex Moufeto generationis spontaneae eruditissimo Defersore, delibasse sit satis, ne foeda haec Animalia, ingratos que omnibus hospites, diutius quam par est, nostro calamo pertractemus.