Latin
CAPVT SEPTIMVM. 33
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 35
Unproofread scanNot analysed yet
In qua ratione „vniuscuiusque materiae indita corporalis iam quodam"modo vt ita dicam, liciatum esse videatur, quod non "dum est, immò quod latet, sed accessu temporis erit vel potius apparebit. Cui subdit D. Gregorius. In vno grano paruissimi seminis latet tota, quae nascitura est „arboris moles. Consideremus nunc, vbi in illo paruo "grano seminis latet fortitudo ligni, aspectus corticis, „saporis, odorisque magnitudo, vbertas fructuum, vi„ riditas foliorum. )Altera autem proprietas, nempè quod assimiletur producenti Qua, quicquid ex ijs nascitur sensibus clarissimè patet, sic ex Arbore arbor, à Turdo Turdus, à Leone gignitur Leo. Nec imbellem progenerant Aquilae Columbam, &admirando prorsus artificio ex ipso Animali, &ex planta (loquor cum Cabeo) iam facta &perfecta praeparat prius &postea praecidit particulam aliquam, quae habet in se li4 p. 83. illam totam complexionem spirituum, &ibi sit tota illa collectio, sed in paruissima quantitate materiae cum tota virtute formatrice, &hanc particulam appellamus Semen, vt enim in Semine tota virtus Animalis &habet virtutem trahendi ad se, &sibi adiungendi spiritus, vt tale viuens coalescat. Impropriè autem &latissimè sumitur nomen Qui, cum inter Ouum &Rem significatam inuenitur aliqua proportio, quaecunque illa sit. Significari autem hoc modo animaduertit Cabeus locum illum, vbi verum semen inuenit li. 4. p. 84. partes proportionatas, quae sibi possit adiungere, dum adhuc vis eius imbecillior est, quem locum aliqui ex similitudine pullorum dixerunt Quum philosophicum, non propter similitudinem aut coloris aut formae, aut dispositionis, ne decipiaris hac voce, sed quia vt Natura semen pulli inclusit in ouo,„ in quo inclusit etiam partes &substantias proportionatas, quibus alatur, &sibi adiungat &disponat, dum excitatur illud semen à calore &in pullum formatur, ita etiam semen illud includere debes &condere in doco, in quo, quasi in Quo sint partes proporportionatae, quibus illud semen possit augeri.