Latin
CAPVT SEPTIMVM. 33
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 36
Unproofread scanNot analysed yet
Alij ex similitudine vegetabilium vocant Terram nostram, Terram benedictam, Terram Foliatam, quia quasi vegetat. Dicitur etiam locus iste, sumpta similitudine, à manipulatione Vas Naturae. Quin etiam Philosophi illi, qui, vt lego apud Cardi„ nalem Pallauicinum, (similitudinem totius humanae „sapientiae in Quo repererunt, in albumine quidem, quo "pullus gignitur, necessitatem Ethices agnoscebant, in „vitello deinceps, quo nutritur, alimoniam, quam capit animus ex contemplatrice Philosophia; tum vero in cortice, quo liquor vterque continetur, ne diffluat, "fulcimentum, quod vtrique scientiae dialectica pręstat. Idcirco Dialectica oui cortex erit existimanda? Et sine dubio nullus, Platonis verba legens in Phaedo, vbi dicit Animam homini inesse, vt in Testis Ostrea, inde opinabitur hominem Ostream esse. Philosophi vt plurimum cum Aristotele notatam veritatem, quam vulgarem approbationem in exemplis quaerunt. Cum enim res aliqua peculiaris in exemplum vsurpatur, non vt super eius reil natura philosophemur, &sententiam cernamus; sed vt quippiam aliud, de quo disputatio erat explanetur; quis non videt ad eiusmodi explanationem plus conferre in exemplis opinionem quam veritatem? Verum igitur Quum cum Philosopho omnes intelligunt illud esse, [cuius ex parte principio animal consistit, "reliquum vero alimento ei, quod gignitur est. quod"que ab aliquo viuente deriuat, cui assimilatur quid„ quid ex tali nascitur. Sumitur tertio metaphorice, inquit Licetus, cum nullius planè seminis aut euidentis, aut abditi opera fit generatio, sed ministerio eius, quod semini quadam proportione respondens metaphoricè à plerisque semen appellatur, quum re vera sit materia cadaueris, vnde oriuntur Animantia spontè nascentia; sic pariter, licet verè dicantur Prata ridere, Pratorum risus haud verus est, nec ridet quidquid in Pratis germinat.