Latin
CAPVT VI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vas aqua plenum ex puteo accepta perlustraui, vt deprehenderem num ex illo erumperet adeo copiosa Culicum Soboles, &limpidissimam illam inueni, &sine vllo prorsus vermiculo; deinde ad aliud vas accedens, in quo eandem aquam post manuum ablutionem &aliqua fece mistam ad putrescendum reposueram, adeo ingentem vermiculorum segetem in ipsa latere animaduerti, vt si omnes in Culices transmutari reliquissem, nec aerem per os attrahere potuissem sine culice ad respirationem pernecessarium. Hic euentus satis mihi comprobauit historiam Pausaniae, qui in Achaicis narrat, postquam Maeander Fluuius ostio aquarum impetu oblimato, stagnum reddidit, &edulcuit aqua, neque amplius mare fuit, Culices è lacu tanta copia enatas esse, vt incolas Mysios vrbem deserere coegerint; additque etiam Populos qui sunt infra Pergamum in eamdem calamitatem incidisse. Nascuntur igitur Culices ex aqua stagnante &idonea fece subsidente, ex qua vermiculi primum efformantur, qui deinde erumpunt in Culices; mihi certè pluries in aqua nati sunt, in qua nauiculas illas nunquam potui deprehendere, nec vnquam, licet multoties &innumeros intra vitra, vbi erat aqua diu conseruauerim auctus numerus eorum est, sed post aliquos dies semper periere. His praenotatis ad inspectionem huius bestiolae deueniamus. Illam in Micrographia Hookij agnouimus delineatam, quamuis putet Summerdamius non satis accuratè expressam fuisse caudam à Viro illo, nec satis naturali situ. Suammerdamius vero picturam dedit in hist. Insectorum pag. 96. vermiculi, &nimphae, &pag. 99. Culicis eleganter insculptam; at quia in aliquibus obseruationes meae discrepant, illas in Tabula prima fideliter, &accul ratè exaratas expono. Tab. I. exhibet vermiculum Microscopio auctum &dil ligentissime pluries examinatum, capite ad fundum aqua pendulo. Cauda vero B. quae fusco colore imbuitur, &breuibus pilis vestitur, superficiei aquae adhaerescit, al quam se confert, quando illi libet quiescere, caeterum in aqua semper irrequietus.