Latin
CAPVT VI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Corpusculo ad fundum pendulo extremitate caudae excitat quamdam cauernulami ex qua aerem emittit expiratione, ideoque vocatur cau da aerifera à Suammerdamio; aliquando etiam ita caudi adhaerescit, vt caput attollat ad eandem superficiem Abdomen decem annulis distinguitur, si partem numel res, quae superficiem aquae attingit. Cum vermiculus isti sit diaphanus videri possunt circa thoracem binae venas seu cauitates, quae respirationem fortasse iuuant, quarum finis est in cauernula supra aquam excitata. Inter istas venas collocantur Intestina, in quibus obseruatur excrementorum propulsio, quae per partem alteram emittunm tur. Huius autem partis fabricam nullus expressit eo modo, quo mihi semper apparuit. Quasi Calicem breuibus! circumseptum pilis efformat; in eius ore praeter longos &aculeatos pilos quatuor pennae seu potius folia subtilissima hinc inde aequali spatio disposita prominent, in quarum radice punctum nigerrimum notatur. Pili etiam sed breuiores, modò terni, modò quini è singulis annulis prodeunt. D. ostendit caput, in quo antennae duae acuminatae cornu instar, prope quas sunt oculi rotundi &nigerrimi. Rictum habet pilosum, in eo multae sunt partes, quas enculcatius descripsit Suammerdamius, Nos omittimus quia satis clare sunt stylo expressae, prout subs microscopio apparuere. Num. 2. exhibet Nimpham eiusdem Vermiculi, inea caput, quod antea pendulum erat, nunc superficiem aquae respicit, eique adhaeret beneficio antennarum AB. quae dilatatae vt duo canaliculi, eundem vsum habent, quem in verme cauda.