Latin
CAPVT LXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 4
Unproofread scanNot analysed yet
Rufus videlicet, cuius ingenio Aristotelica documenta fastidio vt plurimum sunt, eorumque tantum cognitionibus delectatur, quae proprijs sensibus clarissimè percipiuntur. Tertius denique Fulbertus est. Vir cui parem ingenij perspicuitatem, &memoriae foecunditatem Natura tribuit, qua veritatis pulchritudinem à mendacij fucis distingueret, &nullius authoritatis freno coërcitus solo veritatis amori mancipatus, id sibi verum persuadet, quod rationum vis, &perspicuitas verum esse demonstrat. Similem vt verò faciam Dialogismum, compulsus aliquando ero ex communi aliorum exemplo, vt mutuas laudes simulem in ea, quae Colloquentium alius ab alio audiet. Neque verò, aut deerrantem adeò quempiam futurum esse putauerim, qui secum ipse reputet, aut adeò amarulentum, qui asserat, hanc mihi fuisse artem, vt me laudarem &mea, perinde quasi pro scriptoris ambitiosi amplificationibus aestimare Lectores opera consueuerint, cum potiùs eius generis nummus sit laus, vt eum non exigentibus liberaliter erogetur, difficillimè verò iure quodammodo repetentibus exoluatur. Verumtamen hoc Scriptoribus omnibus commune esse aduertit Card. Pallauicinus, quorum quisque sui animi sensa euulgat in lucem, illa alicuius apud se pretij esse ostendit; Quod si secus arbitraretur, haud ciuiliùs cum eruditis ageret, ac si olentem pessimè sui viridarij florem alterius naribus admoueret odorandum. Quarè malim fateri ingenuè, vt ille fassus est, amoris in me mei commune veneficium incurrisse, quam simulare me falso inurbanitatis amantem, à qua nulla mihi possit excusatio veniam impetrare. Illud etiam mihi condonandum erit, si cum sententiam aliquam in medio attulero, aliquis Colloquentium eam improbauerit. Non enim ad coenam considentibus cibi omnes, licet sapidis cupedijs pręparati, aequè arrident, sed cuique eos sumere integrum est, quibus palatum suum maxime capitur. Fortassis non nemò illud D. Hieronymi obiecerit Solecismum magnum, &vitium esse, turpe quid narrare, Meque potius nauseam legentibus excitare quam curiositatem ciere, dum Viuentia in rebus non Viuentibus detego.