Latin
CAPVT LXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim ea vt plurimum in luto in Cadaueribus in Latrinis, ac in foedissimis corporum &humorum fecibus stabulentur, qui ea indicat, illud meretur, quod olim Lattantius contra Leusippum primum Athomorum Auctorem protulit, hoc est, Quantò meliùs fuerat tacere quam in vsus tam miserabiles, tam inanes (tam viles addet aliquis) habere linguam. Id sibi volunt locutiones illae protritae. Non est operae pretium; Non est tanti: nec non illud Poëtę dehortantis Vnde laboris Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus. Verum cum Hominum cognitiones lucis naturam induant, quae sine vlla excrementorum commistione per putridas lacunas e cloacas dispergitur, de putrescentibus humoribus dissertatio institui commodè poterit, à qua mens non aborreat, immo se oblectet. Illos imitari conabor, qui è Fodinis redeuntes, quos sulphuris foetor bituminumque vapores tanquam foetidissima sepulchra reddebant, Regibus metallorum libamenta porrigunt, reiectis foetidis luti glebis, quibus celabantur. Nauseam proculdubio mouerem, si copiosam Animalium segetem, quae in putrescentibus rebus originem norunt, seu variorum vermium, quos vitiata viuentium natura progignit, prolixo verborum effluuio opiparam veluti coenam paraturus, vna cum sordibus ipsis meis in paginis tantummodo explicarem; At iucundum menti pabulum porrigam, si, omni prorsus sanie remota, eorum Animalium origines inquiram, ne id tantum quod gignitur, sed CVR &QVOMODO producatur curiositas deprehendat, quae in nobis excitari confueuit huiusmodi causae adinueniendae; id enim Curiositatis nomen ipsum exprimit, vtpotè deductum à particula CVR, causam sciscitante. Exprobrabit mihi fortassè aliquis pretiosi temporis iacturam fieri in huiusmodi vilissimorum Animalium perscrutatione, cum loco venandi Vermes, Muscas, Musciculas, Culicesque, longe nobiliora obiecta in hoc vastoMundi Theatro contemplari Homines possint, quibus Natura os sublime dedit, coëlumque tueri. Nunquam satis, fortasse dicet, vituperabimus Domitianum, qui Romani Imperij clauum tenens, omni prorsus cura Dominij neglecta, Muscarum venatu delectabatur. De Gemmis ipsis, quae tanto apud Homines in pretio sunt, dixit D. Ambrosius. Non abnuo gratiam quandam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum.