Latin
Cap. 3
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 3. Philosoph. lib. De hęreDe ortodoxa fide lib. Iù quit fuauiter S. Bernardus, prosunt profecto VISV, &si non VSV, vtiliora cordibus intuentium, quam corporibus vtentium esse possunt; etsi nociua, etsi etiam perniciosa„ temporali Hominum constet esse saluti; non tamen deest "eorum corporibus, vnde cooperentur in bonum his, qul „secundum propositum sunt Sancti, etsi non cedendo in „cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium „exercendo. Huius generis Rerum, quae prosunt Visu etsi non vsuquam copiosa soboles, ac praediues officina nobis detegi potest à Microscopijs, quae daedaleam Naturam in hoc Terrarum Orbe minimis creaturis vndique &vndique scatentem repraesentant. Quae visui vix, ac ne vix obuia, non visibilia tantum, sed admirandae magnitudinis machinam ita exhibent, vt cum Plinio fas sit dicere nunquam magis quam in MINIMIS totam esse Naturam Inutilem igitur atque otiosam occupationem oculorum nullus iure dicet, nouam hanc Micrographiam perlustrando. Exponam quidquid horis subseciuis Microscopium exhibuit Oculos simul oblectans, ac Mentem erudiens, quae miram minimarum partium structuram &artificiosissimam dispositionem perlustrans, illicol mentem architectonicam cognoscit, eamque Diuinam necessario esse, quam nullus artifex licet peritissimus valet aemulari. Prosunt igitur Visu ea, quae propter minimam molens oculorum aciem effugiunt, dum clare microscopiorum ope repraesentantur, &vndique (loquor cum Augustis no) nobis omnia resonant Conditorem. Eas excipe Le ctor beneuole, quam Tibi exhibeo aliquorum minutol rum corporum descriptiones &Iconographiam, &pars studio mentem exerce, ne inter eos adscribaris in sacris paginis vituperatos, qui operibus attendentes non agno uerunt quis esset Artifex. Nam, vt inquit S. Cyprianus de Idololatriae vanitate, Haec summa delicti est: Nolle eum agnoscere, quem ignorare non possis. CAobim