Latin
CAPVT II
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. Res Minimae multorum exemplo laudabiliter Considerantur, &describuntur. INest omnibus, quae in hoc vasto Rerum Theatro ab Hominum curiositate contemplantur, quoddam Naturae sui generis decus, inquit Augustinus, sed tali modo, vt in minimis maior sit admiratio bene considerantis, &lib. 22. de Ciuitate Dei cap. 24. Plus habent admirationis quae molis minimum. Propterea non otiose Dei opera percurrentes quamplurimi eruditione &Sapientia Viri praeclari, ea saepe maiori diligentia contemplati sunt, &calamo in suis doctis paginis descripsere, quae immensae subtilitatis, vt cum Plinio loquar, comtemptibilia potius videbantur, ac penitus omittenda. Idcirco quam apte S. Hieronymus scripsit olim ad Heliodorum Creatorem non in Coelo tantum, miramur &Terra, Sole &Oceano, Elephantis, Vrsis, Leonibus, sed &in Minutis quoque Animantibus, Formica, Culice, Muscis Vermiculis, &istiusmodi genere, quorum magis scimus corpora quam nomina, eandemque in cunctis veneramur solertiam. Ita mens Christo dedita &in Maioribus &in Minoribus intenta est. Ita S. Ignatius Loiola mentem suam non raro exercebat, dicente Ribadeneira in eius vita. Vidimus frequenter illum ex tenuissimis rebus ad Deum, qui in minimis etiam maximus, ascendentem, ex plantulae frondis, vel fructus vnius aspectu, &vermiculi alicuius consideratione super cęlos sese attollentem Porro, vt verum fateamur, si haec minima in Rerum Vniuersitate obseruantur, si Animalcula, quae partem vnius granuli arenae constituunt, illa tamen cute videntur esse dotata, &forte etiam squammis, &pedibus ad natandum aptis, pinnis ad volandum, ore, intestinis, venis, musculis, tendinibus, visceribus omnibus, quibus aliquod grande animal instructum esse solet; si haec inquam obseruantur, iure dicimus sacrûm Vatem cecinisse deomnibus. Magna opera Domini.