Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 40
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Propositiones vniuersales cautè pronuncianda sunt à Philosophis eò quòd difficiliter probari possint. VM Bemarcus: si hęc, quę nimis audacter pronuncias, pari modo proferrem, in me calamum acuere timerem Io: Baptistę à Lamzewerde, qui contra similia „dicentem sic inuehitut. [Emulatio primę Sapientię, „quę hoc stupendum condidit opificium, filia, mentem „humanam otiosam torpescere non patitur. Hinc omni "saeculo extiterunt Homines sapientes, qui de tam ad"mirando opere sicut intellexerunt, suas tulere sententias. Verùm quanta diuersitate, &intermittente veri„ tatis &falsitatis reciprocatione ad vmbrosam animae lu"cem id factum sit Temporum periodi docent. Hinc in" notescit non ex tripode delphico, sed sapientissimi Regis pectore profectum esse hoc oraculum. Deus tradidit "mundum disputationi eorum. Praeuidit enim ab aeterno "Altissimus non modò laudabiles modestorum conatus, "sed etiam tumultuantium Pigmeorum ingenia, qui ali„ quot thesium lectura leuiter aspersi, vt limaces cornua "tollerent, ac si vna nox ad formandos phylosophos vel „medicos, vt ad gignendos fungos sufficiat. Hinc sub sinceriori pietatis pallio, vel laxiori melioris sapientiae "toga, Dogmata, proprio enixa cerebro, in maiorum contemptum spargunt, in quos iustè inuehitur Diuinus „Plato. Putantes, inquit, nos viles homunculos magnum "aliquid sapere, cum nihil priscis illis &sapientibus Vi"ris derogemus. huc vsque citatus Author. ]Quapropter