Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 41
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT NONVM. pter consultius laudabo ego ingenia, quae rei litterariae salus, &veritatis amor arcet ab exosculandis omnium Veterum decretis. Diuersissimas enim qualitatum conbinationes, multiplices Causarum concursus, &infinitae propemodum Generationum, &Corruptionum vicissitudines humana industria ab ingenijs vnius sęculi exhauriri non possunt, &Posteritati liberum relinquitur Maiorum inuenta vberiori rerum obseruatarum experientia locupletandi. Nec meas arbitror esse partes Priscorum &Modernorum in puluere sapientiae decertantium litem componere. Hoc idem sentio, Fulbertus intercessit, &cum adhaereo veritati à Maioribus traditae, non ideo me vlli contradicenti antecellere arbitror, ne Socrati similis fiam, qui, vt legitur in Apologia apud Platonem, omnium ferè Atheniensium in se traxit odium, quia redarguere solitus esset eos, qui cùm aut nihil scirent, aut parum, se maximè tamen pro scientibus venditabant. Delibare propterea hic placet, quae post accuratam inquisitionem innotuerint, illa non venditaturus, quasi indubiae omninò forent veritatis, sed monstraturus tantum, an ex obseruationibus, suppositis à Rufo, possint ea, quae innuit, deduci. Atque illud in primis aduerto; esse scilicet euitandas quasdam vniuersales illationes eo quod difficillimè probari possunt, &facillimè refelli. Hoc docuit Aristoteles, vbi demonstrat quas conclusiones possint facilè vel difficilè probari, vel impugnari, atque primum locum teneri dit ab Vniuersali affimatiua, secundum ab Vniuersali negatiua, tertium à Particulari affirmatiua, quartum à Particulari negatiua, quae est facillima ad probandum. Adeas ipsum Aristotelem, si velis Bemarce; pluribus, quam par est, immorari nolo, sufficiat indicasse faciliùs destrui propositiones vniuersales, quàm particulares, sicuri faciliùs probantur particulares, quam vniuersales. Insuper vniuersalia posse destrui per particularia &particularia vicissim per vniuersalia, non tamen è conuerso vniuersalia probari posse per particularia, ideòque facilius esse impugnare ac destruere, quam probare. Patent haec documenta, nam qui probat vniuersalem affirmatiuam ex. grquod omnis homo est risibilis, destruit hanc particularem negatiuam contradictoriam, quod aliquis homo non est risibilis, &qui probat hanc vniuersalem negatiuam, quod nullus homo est planta, destruit hanc particularem affirmatiuam, quod aliquis homo est planta.