Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus qui probat has particulares quòd aliquis homo est albus, &aliquis non est albus, destruit illas vniuersales, quòd omnis homo est albus, &nullus est albus, ergo propositiones vniuersales possunt destrui per particulares &particulares per vniuersales. At licet qui probat vniuersalem affirmatiuam E. G. quod omnis homo est risibilis eò ipsò probet particularem affirmatiuam, quòd aliquis homo est risibilis, &qui probat vniuersalem negatiuam, quòd nullus homo est planta, probet etiam particularem, quod aliquihomo non est planta; tamen qui probat particularem affirmatiuam, quod aliquis homo est albus, non probat vniuersalem quòd omnis homo est albus, &qui probat particularem negatiuam, quòd aliquis homo non est albus, non probat vniuersalem negatiuam, quòd nullus homo est albus; ergo licet particulares probentur per vniuersales propositiones, non tamen ex conuerso; ideòque facilius est destruere quàm probare. Vt ergo reddatur falsa vniuersalis omne Animal est rationale, sufficit verè dicere, aliquod Animal non esse rationale, &ab hac particulari aliquod Animal non est rationale deduci non potest vniuersalis. Nullum animal est rationale. In pręsenti autem materia. Qui dicit nullum Animal sponte generari, sed omnia formari praeuio semine falsum dicit, si aliquod anim al spontè nascatur, quòd faciliùs est probare, quam omnia, &ex eo quod multa oriantur è semine, non deducitur, nullum viuens sponto generari.