Latin
CAPVT VNDECIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ni videas per"suasionem istam vtique meram esse humani animi sibi„ met assentantis arrogantiam; quasi verò ea lege tene"retur Natura, vt res illae, quae tuis fortè sensibus perceptae sunt caeteris omnibus rebus modum praescriberent, nec vlli rerum generi Vniuersitatis incolendae ius foret, quia res illa cognitioni tuae se sisteret vectigalem. Quid frequentius quam vel dum per te ipsum res experiris, vel dum alias audis, aut lectitas, incurrere Te in aliqua noua tibique prius incomperta. Haec vero noua, quae offendis, habent ne alicuius attributi similitudinem cum ijs, quae antea noscebas? Sanè quidem, &tamen vna cum attributis illis, in quibus vtraque conueniunt, nunquam inuenisti haec alia attributa, quae nunc reperis cum illis prioribus attributis consociata: si enim hanc ipsam consociationem antea vidisses, nulla tibi nunc nouitas appareret. „Quotidianum ergo est, vt in rebus caeteroquin similibus expertarum a te ante dissimilitudinem quampiam „ab illis ipsis deprehendas. Promptum est exemplis di„ cta confirmare. Quicunque Psittacos, Picas, aliasque perpacuas auiculas humanam loquelam imitantes exaudisset, aut nouisset nunquam, is profectò certissi„ mum argumentum Naturae humanae putaret articula" tas voces, &tamen falso putaret. Reliquae Animantes „omnes inferiorem maxillam cient, quis ergo contra" rium de Crocodillo ignorauerit, aequo iure id omnium „Animalium proprium interpretabitur, &tamen deci"pietur. Item proprius est Auium volatus, ergo omnes Aues volant. Negatur ritè illatio; inter Aues enim Strutio alas habet, non tamen earum ope per liberum aerem vagatur; Stellae omnes quae micant in signo Arietis sunt fixae, fixae etiam sunt quae componunt signum Tauri &sic probabiliter de caeteris. Planetae sunt stellae, ergo fixae? Egregiam sanè conclusionem! nempè pluribus quam par est, vt aiunt, terminis membrisque monstrosam, &vel puero in Dialecticis elementario pudendam. At ne à generationum serie discedamus Rosa, Tulipa, &&Salicum flos conueniunt in genere Florum, at non propterea probabiliter inferam, omnes è Semine, vel Cepa, vel Radice, vel Surculo efflorescere. Ad summum sin