Latin
CAPVT DECIMVMSECVNDVM. 49
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 49
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DECIMVMSECVNDVM. 49 singulorum Generum singulares sunt proprietates ab alijs Generibus discretae, itaque ignoratae cuicunque, qui illud nominatim genus ignorat. Ergo vt vides Ruse dialecticis regulis insistendum est, ne fallacem illationem e Praemissis licet inconcussis deducamus. Et etiam si multa Insecta produci per propagationem specierum beneficio Qui, seu Seminis manifestum sit, &multos arbores ex semine multiplicari, immò variam rerum genesim, quae spontanea supponebatur, exactissimis Recentiorum obseruationibus pro comperto satis habeamus ex ouis hucvsque ad nostram ętatem ignotis erumpere, non tamen TEMERARIVM erit, ac PERTINACIS IVDICII vitium adhuc in ea sententia persistere, quam veram Antiqui, &magni nominis Philosophi supposuere; nequè cum video in fracidis Mori folijs ex. gr. nasci muscas ordinarias, &alias Culicum minutorum species, haud secus atque iu alijs omnibus herbis, inferri necessariò debet, ita nasci, vt Muscae aliae, &Culices semen antea suum eò deportarint, quo deficiente, nihil nascatur. CAPVT XIII. Fides danda est Experimentis non Opinionibus Aliorum. Vam Bemarce, ait Rufus, agnosco Ingenij propensionem Aristotelicis praeceptionibus. A teneris, vt ita dicam vnguiculis illis imbutus, à magistri mente recedere recusas. Cum legis Ipse dixit, quasi illud herculeis columnis inscriptum ne Plus vltra videres, vela contrahis, ne altius te committas, ab ijs non absimilis, qui Naturam diverso modo operari non posse mordicus tenent, immò crimen esse laesae Religionis in dubium vocare. Vtrum Natura aliter operari possit, ac Aristoteles statuit. Rerum naturalium Exploratoribus recentioribus fides demum danda est, qui suis exactissimis experimentis dubiam quaestionem satis certam reddidere. Quam profectò contradicendi tantum Amor in te fouet non oppositi Veritas. Rerum naturalium Exploratoribus, Bemarcus respondit, sine animi reluctantia fidem praestandam duxerim, vera mihi suadens, quae in accuratis tentaminibus à se ipsis obseruata affirmant, non tamen alienas sententias sinè vllo delectu sequor. Multum Virorum magnorum iudicio credo, aiebat Seneca, sed non me cuiquam emancipaui.