Latin
CAPVT DECIMVMQVARTVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
„"&plures alij experientia comprobarunt viperas prae„ gnantes pixidibus inclusas parere, quae inde ex partu „nec mortuae nec visceribus perforatae manserunt, im"mò potius illesae quę viuae vt prius in dies multos per"durarunt.) At si legitimum Veritatis lumen paucorum Philosophorum solertia nostris hisce temporibus tanquam solem affulsisse dicam, quo Veterum effata, minorum scilicet siderum lumina, euanescunt mentis oculos penitus me deperdisse quis dubitabit? Omnis enim comparatio odiosa. Antiquos (aiebat Seneca) honoris causa semper appellem. Quam venerationem Praeceptoribus meis debeo, eandem illis Praeceptoribus Generis humani, à quibus tanta boni initia fluxerunt. Et silentium quidem imponerent aliquibus nimis facilè de ipsis detrectantibus, si ad haec vsque tempora vitam traduxissent ij, quorum laboribus nihil intentatum, nihilque deinde occultatum nobis fuit, cum post ingentes auri expensas, post diuturna studia, longissimasque per Orbem Terrarum circuitiones, ad acquisitionem scientiarum rectam philosophandi viam aperuissent, fruimurque haereditario quodam iure suauissimos sapientiae fructus, quos ipsi proprijs fudoribus coluere. Quae omnino pro certis habens nulli detrectandum existimo; Omnibus tamen tum Antiquos tum Modernos pari amore, &reuerentia prosequentibus licitum est aliqua contra eos opponere, quae menti suggerit laudanda semper sciendi cupido.