Latin
CAPVT XV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 56
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. Omnes subiecti sunt Erroribus. TIrum quantum Oratio tua vniuersa me delectauerit, ait Bemarcus. Scio equidem nonnullos, qui aliquid humano majus fieri putant sapientiam suam si cuncta Hominum dicta castigent, durissimèque ferunt, si ab alijs circa id, quòd ipsi arbitrantur censura modestè feratur. Haec porrò si accidat non tam sapientia quam superba cogitatio est. Deum vtique sapientissimum esse, Nos autem omnes Homines esse, &consequenter subiectos erroribus nullus est qui nesciat. Hoc optimè noscens Pittagoras respuit nomen Sapientis, aliud sibi assumens, nempè Amatoris Sapientiae. Cuiusuis hominis est errare, inquit Cicero, sicuti. Vitijs nemo sinè nascitur: optimus ille est Qui minimis vrgetur. ait Horatius. Quamuis nostros errores non agnoscentes ipsas deformitates amamus. Catullum audiamus, qui postquam Poetae cuidam (Suffenus vocabatur) aequè indocto ac inculso irriserit, sapienter addidit. Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam Quae non aliqua re videre Suffenum Possis, suus cuique attributus est error: Sed non videmus manticae quod in tergo est. Tum Fulbertus. Duplici potissimum ratione hoc animaduertendum puto, primò vt scias iure indignari nullum posse, si aliorum scripta legens in aliquo errore se ipsum deprehendat. Quid inuidemus si Veritas nostri temporis aetate maturuit? inquit Minutius. Etiam quicunque sunt habiti mortalium sapientissimi (scripsit Columella) mul