Latin
CAPVT XVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 58
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Fulbertus. Duo petit sermo, quem mihi obijcis Rufe. Primum: An videlicet Inductio reijcienda sit à Philosopho. Secundum an consultius sit iudicare In productionibus Rerum eodem modo inviolabili quodam decreto procedere. Ingredior illud primum: in quo Tu postremò constitisti. Aristotelis igitur effatum in multis locum habere certius certo est. Non tamen in omnibus. Si enim Naturam semper eodem modo progredi in quibuslibet effectibus producendis dicamus, inopem consilij eam facimus, cogimusque eadem in via semper incedere. En tibi manifesta illationis fallacia. An ne quia in quibusdam, Natura hoc facit, vt semper moueantur, ideo cuncta dicenda sunt esse mobilia? An ne quia nostratia motus &quietis vicissitudine quadam participia sunt, id circo etiam caelestia singula erunt motus, quietisque capacia? Nil minus Aristoteli visum est, quare dixit. Rerum aliae semper mouentur natura sua, aliae nunquam mouentur, aliae quandoque motu agitantur, quandoque vero quiete consistunt. Lapides &metalla consistere quis nesciat? At motum videmus in ferro, cum magnes (cui Thales propterea animam, licèt falsò, attribuit) ferrum ad se trahit. Mouetur insuper ipse magnes Domitrixsque illa rerum omnium materia, vt ait Plinius ad inane nescio quid currit, &acus ferrea, eidem affricta mundi Cardines semper inquirit. An ne quia ingnis absque semine gignitur, Terra item, Aer, &Aqua mixtumque omne inanime? &etiam quia in Viuentium genere Stirpes absque maris, &foeminae congressu foetus procreant suos, proinde Animalia cuncta id similiter efficiant? An ne quia Homines, Equi& alia praestantiora Viuentia ex parentibus procreantur, pro