Latin
CAPVT DECIMVMSEXTVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DECIMVMSEXTVM. propterea imperfectissima quaeque Viuentia Fungi, Tubera, Ostrea, Spongiae, Vermes, &alia similia ex parentibus exoriuntur? Si in quibusdam Natura hoc efficit, vt ex Quo nascantur, proinde in omnibus id eam facere profectò non oportebit? Exemplis alijs fiet hoc clarius. Ventum nil aliud esse, quam commotionem aeris continuam quicumque scit, qui Meteororum Phaenomena vel leuiter obseruauerit, at quis explicet modos quibus Natura aeri dominatur? Pluuia enim illum modo impellendo, modo calore rarefaciendo, vel terrenas exhalationes excitando, alijsque modis huc illuc agitans ventum excitat, Philosophorum mentes edocens, non semper per eandem viam incedere, etiamsi opus idem perficiat. His adde. Naturam Arti longè antecellere aequè certum est, ac discipulis pręceptorem. At si Artis excellentiam ex varijs eius operibus arguimus, cur Naturam Omnium Artificum Magistram hac laude priuabimus? Artifices pariter peritiores eos sanè dicimus, qui non vnica tantum ratione idem opus perficiunt, sed pluribus: Sic aliquem E. G. maiori existimatione dignum iudicamus, si pluribus horologijs à varijs rotarum combinationibus mira dispositione compositis temporum momenta, dimetiatur, illumque etiam, qui non solo aere, sed marmore, aut coloribus aliquid effingat. Quod si ex artis domi"nio &gubernatore (prosequor cum Arueo) tam prae„ clara quotidie supra rerum ipsarum Vires efficiantur, "tur, quid ex Naturae praecepto ac regimine fieri putabimus, cuius Ars solùm imitatrix est? Et si Hominibus seruiendo tam admiranda perficiunt, quid quaeso ab ijs expectabimus, vbi Instrumenta fuerint in manu Dei? Non ergo repugnat, immò congruum rationi est Animantium Generationes tripliciter posse fieri, nempè aliqua praestantiora solummodo congressu Parentum, alia mediae conditionis tum à Parentibus, tum sponte: Viuentia demum imperfectissima sine parentibus à Natura. procreari. Quare licet in quibusdam Natura eundem