Latin
Cap. 9
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 60
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. Inductio admittenda est, sed vt fallax. TYNde apparet responsio ad id, quod primo loco Rufus obiecit, videlicet Inductionem quidem non reijciendam omnino esse, à Philosopho; sed admittendam vt fallacem. Porro Inductio cuncta singularia profert, ex quibus profecto vniuersa lem illationem elicere tanquam certissimam haud possumus, cum semper formido aliqua insit animo sic philosophanti. Vidimus obseruat. 9. Propositiones Vniuersales caute pronunciandas esse à Philosop his, eo quòd difficulter probari possint, &obseruat. 11. obiectis occurrimus refellendo sensui non patere, quod ab Adversarijs demonstrari affirmatur. Quo circa festinemus iam inuestigare, an humana Ratio altero pede claudicet, quo tam fidenter discurrit. Loquor vim connexi (quam formam sillogisticam vocant) quae ex rebus sensu comprehensis exprimit notitiam aliarum rerum, quae nulli sensui patuerunt. Inspiciamus aliquod ex illis argumentis, quae magis liquida apparent. Exemplo sit. Tactus semper deprehendit ignes calefacere, at ignis prospicitur nunc à me, quem tamen non tango. In hoc casu Ratio ita concludat. Omnes ignes calefaciunt, ille quem video ignis est, igitur ille calefacit. An non hanc conclusionem perspicuam esse iudicabis, &tamen Ignis hic plus fumi quam fulgoris effundit. Patet. Dicas quaeso, an ignis nomine significare contendas vim ipsam calefaciendi, an solam speciem ignis, quem vides. Si vim calefaciendi, palmari vitio assumis in minori, quam dicimus, propositione, quod in consecutione probandum est, dum ignem vocas illud, quod non tetigisti. Si vero solam speciem ignis