Latin
Cap. 9
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 61
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DECIMVMSEPTIMVM. ignis indicas, queso declara, quo modo notum Tibi sit cuncta, quae ignis speciem habent, calorem effundant? Dices, praeterita experimenta hoc docuerunt: Insurgo. Tetigisti ne cum singulis hoc etiam, de quo sermo est, an non? certe negabis. Cur ergo quasi indubitatum assumis quaecumque sic oculis repraesentantur calorem efficere? Sicut enim ex defectu aliquo Generalis propositio falsa efficitur, ita si vna ex partibus suspiciosa est, ex ea suspicio in Totum pronunciatum offunditur. Ex his documentis, quę ab ingenio sublimi Eminentissimi Sfortiae Pallauicini accepi, infero in praesenti controuersia; Donec mihi suspicio sit aliquam generationem dari, quae non praevio Muscarum Quo accidat, suspiciosam pariter mihi futuram generalem enunciationem OMNIA Ex ovo. Resistes tamen dicendo. Caetera omnia consimilia huic rei, quam video; mihique experta ex ouis nata fuere, nec vlla peculiaris coniectura suadet secus accidere in alijs. Bene est. At conclude, si potes, argumentum, sicut philosophica evidentia requirit. Caetera omnia isti rei similia calefaciebant, nulla peculiaris coniectura de ista re contrarium suadet, Ergo &res ista calefacit. Egregiam vero conclusionem! loquor cum eodem Card. Pallauicino, qui lib. 2. de bono cap. 18. examinat vim ratiocinationis humanae atque inductionis, Egregiam vero conclusionem! nempè quinque (vt aiunt) terminis membrisque monstrosam, &vel puero in Dialecticis pbuelementario pudendam. IIIIIII Hanc animadversionem ait Bemarcus instar Gorgonei capitis esse dicam, cuius obiectu lapidescunt quotquot conclusa argumenta sensuum experimentis innixa in aciem educuntur. Ex eo igitur quòd multa Viuentia ex semine seu ouo procreentur non necessariò colliget Vir praeclarus, Hoc ipsum in omnibus Animantibus convenire, cum semper illud Petronij Arbitri meritò vsurpari possit. Nan Non vno contenta valet Natura tenore, Sed permutatas gaudet habere vices Item alia ita fiunt à Natura ex primario eius Instituto, vt bonum pulchrum, &perfectum, sibique omninò consimile procreare intendat, non solum in specie substantiali, sed accidentali, alia fiunt ex secundario Naturae Instituto, alia omninò praeter naturam, vbi optatum finem consequi illa non potest, vt consideranti patebit tot varia Monstrorum genera in Hominibus, in Brutis, &in Plantis, quae suis in paginis multi referunt Historici, inter quos copiosius insignis Philosophus Licerus. Quae cum ita eueniant, non ne paralogismus erit: si in Quibusdam Natura hoc facit, ergo in Omnibus? Quomodo, verò ex Singularibus colligat Vir acutus Vniuersale?