Latin
CAPVT DECIMVMOCTAVVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 65
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DECIMVMOCTAVVM. le problema Anathomicis proponit. Cur Foetus post septimum mensem in vtero matris perseueret, cum tamen eo tempore exclusus statim respiret, immò verò sinè respiratione, ne horam quidem superesse possit. [Qui fit (ait idem) vt foetus in lucem editus ac membranis „integris apertus, &etiamnum in aqua sua manens per aliquot horas circa suffocationis periculum superstes sit, idem tamen secundis exutus, si semel aerem intra. pulmones attraxerit, postea ne momentum quidem temporis absque eo durare possit, sed confestim moriatur: J Hoc difficile problema se imparem soluendo fatetur D. Boile, sed experimentum proponens omnino contrarium, cogitationes suas exercere alijs relinquit. „Praegnantem canem caepimus (inquit ille) iam iam „parituram, eique nobis iubentibus suspensae abdomen aperuimus, &quatuor catulos in vtero inuenimus; „vnum quorum exemimus, &postquam tegumentis, quibus inuoluebatur, &liquore, in quo natauit, eum liberassemus, obseruauimus quod repente plurimum „hiauerit, linguam mouerit, respirationemque exer„ cuerit; mox abdomen illius &pectus aperuimus, &„diaphragma dissecuimus, quibus non obstantibus, sae„ pè respirationem tentare videbatur, &intercostales musculos, partem diaphragmatis, os, linguamque mi„ rum in modum commouebat. Ratio cur huius catuli mentionem facimus, haec est. Quod cupientes experi"ri an reliqui catuli, qui nondum omninò respirassent, diu nec ne alteri superuiuerent. Eos etiam ex vtero "exemimus, in quibus dissectis, tantum spiritus vitalis "non inuenimus, vt qui vlli in corde eorum motui per„ ceptibili producendo sufficeret, cum tamen alterius "catuli cor, qui respirationem semel exercuisset, tandiu "pulsum continuauit, vt nos ipsi auriculam pulsare „quinque vel sex horas postea obseruauimus. Seruusque „qui, nobis dormientibus experimento inuigilauit, at„ testabatur, vidisse se pulsationem istam duas vsque ho"ras diutius continuatam.