Latin
CAPVT DECIMVMOCTAVVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 66
Unproofread scanNot analysed yet
Haec inter quamplurima, quae possent huc adduci delibare volui, vt &Tibi suadeas Bemarce, quam obseruaui arduitatem in rerum naturalium indagatione, &multoties nos ea nescire, quae manibus ipsis contrectamus, caligantibus scilicet oculis in hoc infimo Vniuersi Orbis loco, vbi Veritatem non vnico inuolucro contectam, è Democriti puteo magno mentis conatu expiscari oportet. O quam verè ais Fulberte, Bemarcus resumpsit, misera aequè est Philosophantium conditio ac Nautarum. Sicuti enim in mari, quod saepe è longinquo littus putatur, vbi defessa membra post diuturnam vndarum agitationem requiescere possint, inanis terrę vapor est, quo spes deluditur, ita sensuum mendacia &mentis errores esse deprehendimus, quae tanquam certissima scientiae dogmata amplectebamur. At non ideò ab incepto desistendum est, dicente Hipocrate, Pulchrum esse etiam ea addiscere, quae in experimentum assumpta, successu caruerunt, &cur successum non habuerunt. Quamobrem sicuti non quacunque ratiocinatione mens debet expleri, ac si meridiana luce perfusi veritatis apicem tangeremus, sistemate inconcusso &euidenti formato, ita reijciendae non sunt cognitiones illae, quarum ope aliquid nouae veritatis lumen, licet euanidum affulget, dicente Seneca. Nunquam inuenietur, si contenti fuerimus inuentis. Quis autem referre hic valet quot Antiquorum inconcussa olim dogmata vnum vel vulgare experimentum omninò labefactarit? Cui non latet quę &quanta nostro hoc aeuo de vnico humani corporis membro, videlicet corde, detecta sint, &stabilita contra Philosophorum &Medicorum effata, quanta circa sanguinis circulationem, quanta circa nutritionem. Legat qui cupit Realdum, Columbum, Andream Cesalpinum, Guglielmum Harueum, Valeum, Louerium, concludatque cum Plinio de Naturae Inuestigatoribus disserente. Culmina quoque montium inuia, &solitudines abditas, omnisque terrae fibras scrutati, inuenere quid quaeque radix polleret, ad quos vsus her