Latin
CAPVT XX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. Non tamen est soli Auctoritati semper credendum. Vi enim haec diceret, aliorum dicta vel obseruata vt commentitia reijciens, quae alij se detexisse sincerè fatentur, nil pensi haberet, posse similiter ipsum quoad proprias obseruationes pari talionis poena mulctari. Non autem suasum idcirco velim vni auctoritati mancipatam esse Mortalium mentem, &vitam: nam vt docet Sfortia Pallauicinus inter Purpuratos Ecclesiae Patres Doctor insignis. Certè opus est in quacumque re aliquos existere, qui non Auctoritate, sed sola Ratione ducantur, ne alioqui ascendamus, aut circumuoluamur in infinitum, nec auctoritas ipsa suos habeat Auctores. Cęteri autem siquidem ingenio praestant, raròque se in rerum vel maximè abstrufarum consectatione allucinatos senserunt. Rationes ibidem par est vt expendant. Quandoquidem ex auctoritate vel plurium vel sapientiorum probabilis tantum nascitur coniectura, quae sanè coniectura illi dogmati adhaeret, quod initio Rethoricae Aristoteles ponit.