Latin
CAPVT XX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 70
Unproofread scanNot analysed yet
Hominem quippe veritati cognoscendae natum plerumque veritatem assequi, item qui sagaciores reliquis sunt in probabilitatibus rimandis (Hi autem sapere supra alios dicuntur) frequentius pariter in verum inuolare. Vnde deducendum arbitror, Non qualemeumque veritatis lucem talem esse, qua possimus in nostris ratiocinationibus tuto procedere; alioquin speciosa sophismata tanquam vera deberemus amplecti. Error profectò haud tollitur quacumque dialectica &peculiari demonstratione, praecipuè cum in ampla Rerum Gymnade de pluribus philosophamur; licet quacumque noua cognitione animum recreemus, vt olim Pittagoras, qui, vt pro noua demonstratione grates Dijs persolueret, Victimarum Ecatombe sacrauit. Manifestum mihi est Senecam iure eos reprehendisse, qui ad ignauiam procliues malunt cum Turba errare, quam cum laboris impendio priuatim sapere. Optimè rati ea, quae magno assensu receptarunt. Turpe est, inquit idem non ire sed ferri. Verùm tunc meo iudicio vituperabiles, cum tanquam pecudes hoc agimus, quae illuc eunt, non qua eundum est, sed qua itur, dixit Dantes Ecio che fà la prima e laltre fanno Addossandosi a lei Sella s arresta Semplici e quete, e lo perche non sanno. Si enim cum auctoritate loquentium nostras mentes Ratio suadeat, duplici velut calcari menti nostrae admoto, prudenter illico ducimur, vbi veritas elucescit. Sic pariter ab equis se trahi per inuia Regionum, Reges ipsi prudenter sinunt, quibus peritus auriga moderatur; sic nauibus per vasta &infida aequora multi prudenter sese committunt, quae ab experto Nauta gubernantur. Vt quid ergo fidem negemus ijs, qui post indefessos labores, aerisque impendium, varia rerum experimenta inquirentes, haud dubiam lucem studijs nostris praetulerint? Cur eorum inuentis non acquiescamus, cum à nobis ignoratas res miras proprijs oculis se obseruasse firmiter asseuerant? Prodigiosas Naturae operationes si inspiciam, fidem praestare non respuo mira narrantibus à se visa, ea potissimum de causa, quod quae oculis subijciuntur maiora multoties dici deberent, etsi miracula non apappellemus, licet prodigiosissima. Hoc fit quia, (inquit S. Augustinus) fiunt continuato quodam fluuio labentium, manantiumque rerum ex occulto in promptum, atque ex promptu in occultum vsitato itinere transeuntium: Vnde admiratio non paritur, si segetes è seminibus quotidie efflorescant; ingens verò excitatur, si cadauer è tumulo reuiuiscat, non quia hoc sit maius sed quia rarum, inquit idem S. Doctor.