Latin
CAPVT XX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 71
Unproofread scanNot analysed yet
Quare si Fidem spondere tuis experimentis me cogis Rufe. Quaero abs te: An credere etiam rationabile sit ijs, qui scribunt cornua Bouum &Veruecum in vicinis Goae locis, si in terram decidant instar brassicae radices emittere? Affirmat hoc P. Eusebius Hierimbergius non mi"nus pietate quam eruditione clarissimus. [In Goa in„ sula, inquit, si cornua aliquando iacuerint radices deorsum in terra defigunt, medulla eius plurima quasi filamenta dissecta, &protuberante hoc modo in solum „subditum innitente. Radix eius brassicae similis est. Hu„ ius causę examen multos summos naturae mystas misere „torsit, &licet multi omni tempore fuerint, qui rem „hanc ad stuporem vsque admirati fuerint, qui tamen causam veram &immutatam scrutaretur, nemo, quod „sciam, vsque adhuc comparuit. Respondit Rufus. Tale portentum Hierimbergius non vidit: quod cum fidem meam superet, ineptias dicam eorum, qui haec scribunt. Tum Fulbertus. Tale portentum reprobas Rufe, quia Nierimbergius non vidit, ergo illud credes, quia simile "vidit Borellus. [Cornua, inquit hic Auctor, etiam „veruecina e bubula VIDI in Europa, quae radices in „terra egerant, vt cornu plantabile Linschotij: cornu „insuper cum gyro solito suo in pede veruecis, itidem „in Vacca, &illud à Cabrolio è genu vetulae amputa"tum, quod quidem mirum est.