Latin
CAPVT XXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 75
Unproofread scanNot analysed yet
eius profero, quae alias memoriae consignaui. sAge „si dicat Epicureus quispiam: Nihil habeo quod de sensibus conquerar. Iniustum est enim ab eis exigere plusquam possunt, quidquid autem videre possunt oculi „verum vident. Ergo ne verum est quod de remo in aqua videtur? prorsus verum. Nam causa accedente „quare ita videretur, si demersus vnda remus rectus appareret, magis oculos meos falsae renunciationis arguerem. Non enim viderent quod talibus existenti"bus causis videndum fuit. Quid multis opus est? hoc „de turrium motu, hoc de pennulis Auium, hoc de ,caeteris innumerabilibus dici potest. Ego tamen fallor „si assentior ait quispiam. Noli plus assentiri, quam vt "ita tibi apparere persuadeas &nulla deceptio est. Non enim video quomodo refellat Accademicus eum, qui dicit hoc mihi candidum videri scio, hoc auditum „meum delectari scio, hoc mihi iucunde olere scio, hoc „mihi sapere dulciter scio, hoc mihi esse frigidum scio. Quare videtis ab Augustino frangi nobiles illas sensuum reprehensiones, si dicamus nil aliud referri à sensibus extra hoc: rem quampiam existere, à qua ipse tali modo afficiatur, id autem verò verius est semper. At identidem animus praeiudicata quapiam opinione hisce veris assensionibus falso adiecta, absurdas ideo conclusiones enititur. Qui tamen animus (vti Dominorum mos nihil suis tribuere famulis praeter lapsus) temeritatem suam sensuum fraudem appellat.