Latin
CAPVT XXII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 76
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. Errat verò Intellectus à veris Obseruationibus falsa deducens. Ac ergo acuta D. Augustini obseruatione, resumpsit Fulbertus, perspicuum est, cui nam tribuendus sit error, sensui ne alicuius accuratè aliquid inspicientis, an verò alterius menti praue philosophanti? Clarius hoc patebit exemplis. Ad memoriam reuoco Obseruationem, quam P. Athanasius Kircherius à se factam affirmat dum in agro Tusculano cum foeijs commoraba„ tur. [Mirum &hoc addam (inquit ille) ex viburni, „quam vitem albam vocant, ramulis saepe saepius me "inuenisse Zoophitum sex pedibus, &subtilissimo corpore constans cum capite erucae progressiuo motu aranearum ad instar incedens, &cum diligentius originem huius Insecti scrutarer, inueni tandem id ex dicti Liburni fructicis ramulis putredine quadam infe"ctis natum. Siquidem non semel deprehendi illud „ramo adhuc viridi adnatum, vnde non immeritò Zy" lophitum dixi; inueni &nonnulla, quae ex posteriori „parte lignum ex anteriori verò iam animam obtinue„ rant, qua hinc inde agitabatur; vidi &quaedam quae „inter medio corpore, quod pedes sustinebant lignum „prorsus idem cum ramulo Liburni erat, pedes verò &„caput iam animata mouebantur; statim tamen ac tota ramuli medulla cum exertis sex ramulis anima infor„ mabatur, tum etiam veluti à trunco recisum animal „humi