Latin
ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 80-3
Unproofread scanNot analysed yet
Anterioribus &posterioribus addebantur ill fine rostella hinc inde falcata, medij vero vngue adunco muniebantur. Alterum vero Insectum seu melius dicam Punctum Animatum colore sulphureo, oculis nigerrimis sub num 87. delineatum apparet. Caput illi erat vt hirco, in rictu prominebant duae longae antennae quinque incisuris plicabiles post caput, thorax duplo latum, è quo sex crura tribus articulis constantia. Anteriora eorum duplic vngue falcato absoluebantur, media vnico, posteriora in aculeum desinebant pilosum. Thoraci addebatur abdomen valde amplum instar crumenae humore aliquo repletae. Eius basi adiecti erant duo appendices rotundi; transuersim dissecti &fistulosi. A quo nam semine haec Insectula ortum habuerint incertum est, manifestum vero in rebus minimis maximum artificium impendi à Natura, nostrasque mentes ad laudes excitari Sapientissimi Conditoris. Aliud Insectum his adiungo, quod inueni in flore Amberboide seu Hyacintho Ambrosini, vel Cyano turcico apud Italos Fior d’ Ambretta, propter odorem, quem exhalat etiam aridus, suauissimum. Erat illud mole minimum, &arenae grano aequale. At sub microscopio visum est, vt sub numero 88. exprimitur. Rictum gerebat valde acuminatum vt in Sue; prope illum duae antennae inerant pilosae in quatuor partes distinctae, sub his oculi pro tuberabant vt in muscis, Thorax valde amplum erat, abdomen oblongum in septem annulos distinctum. Pedibus gradiebatur senis; progressum iuuabant quatuor alae instar falcis contortae, quarum membrana hispida erat frequentibus pilis. His addebantur quatuor particulae OO. compactae è subtilissimo velo, ope neruuli in girum dispositi semper expanso. Totum autem piceo coSub lore nigricabat. Sub numero 89. Recrementa sunt, quae ex apice flauo A. eiusdem floris selegi, prout sub microscopio detecta sunt, oblonga quidem forma, sed varia.