Latin
ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tamen nitida, &veluti ex crocea cristallo seu succino compacta. Alium florem delineaui sub num. 90. è Blattaria vulgari decerptum. Firmum haec planta tollit caulem, altitudine interdum humana, crassitudine pollicari densissimo ramorum stipatu fruticantem iuxta Chabręum de stirpibus pag. 496. Flores ex pediculis hirsutis ex flauo subcerulei. E centro floris eiusmodi stamina cum apicibus selegi, µscopio subiecta apparuerunt vt num91. exprimuntur, multiplicibus scilicet staminibus singula luxuriantia, colore omnia ex albo purpureo, membranula vero apicis O. albescebat adiectis recrementis CC. colore flammeo, quae recrementa valde aucta appalebant vt sub num. 92. veluti prunorum nuclei, &valde tubescentes. Pediculi hyrsuti particulam simulque aliam folioli vitidis examinaui pariter hyrsutam; &vtraque microscobio exhibita est plena prodigiosis villis; erant enim vt Piperis grana breui pediculo frondi seu trunco affixa, omnino rotunda &diaphana propter humorem aqueum quo replebantur. Illos sub numero 93. ad viuum exprinuntur. Aliam obseruationem adiungo non minus curiosam, &nudo oculo omnino celatam. Forte per viridarium deambulans vidi herbam, quae Graecis Sonchos dicitur, idest quòd salutarem fundat succum, Cicerbitam vocarunt Romani, idque nomen hodie adhuc in Etruria retiletur. Eam putaui è genere spontanearum stirpium esse, edoctus à Cabraeo qui pag. 316. sic illam describit: s Pro"uenit sponte Sonchos tum leuis tum asper laciniatus "frequentissime in hortis, eius folia in circuitu sunt „quasi dentata, spinis vel nullis vel mollibus armata. „Siluestris est magis aeuleatus, ideo inter spinosa folia„ ta meminit Theophrastus, &Galenus. Flores habet „ceruleo colore nitentes &in Pappos celeriter fati„ scentes.