Latin
CAPVT XXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 87
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIGESIMVMQVINTVM. illas potuisse non adesse. Ex Incuria ergo Philosophi exploratoris, licet deprehendatur Euentuum variatio, non arguitur generationis spontaneę impossibilitas, sed ostenditur falsae ratiocinationis illatio. Indicata eiusmodi experimentorum varietate opportune adducam quae in hanc rem. Kircheris ponit ad alienum „contradictionis pruritum sedandum, inquiens. Ego sa„ nè vti germano candore in experimentis sumendis pro„ cessi, ita quoque nihil in secreto recessu, sed in do„ ctissimorum Collegij Romani Professorum praesentia „ne de mea fide &sinceritate dubij, sed fidi &oculati „testes mearum operationum praesertim circa Serpen"tum, Scorpionum, Ranarum Xylophytorumque gene„ rationem testes esse possent) executus sum, vt proinde dictum falsissimum sit, tale &tale experimentum ab „alio factum successum non habuit, ergo à Kirchero fa"ctum falsum est. Ego sane iam à 40. annis in eius„modi empiricis studijs versatus innumerabilem penè multitudinem experimentorum Orbi literario proposui, quae vti non exiguam admirationem Viris curiosis „rerum naturalium Indagatoribus pepererunt, ita quoque ad veritatem propositorum experimentorum explorandam tentandamque illos mirifice excitarunt, &nonnullis quidem experimentorum tentamentum desideratum effectum peperit, prout libeliis publicae luci datis, mihi inscriptis, contestati sunt, apud alios verò, qui tumultuarie solummodo rem tentarunt, nullum successum sortita, mirati sunt; vt proinde multi de „fide mea dubij literis ad successum obtinendum, de modo operandi me consuluerint; quae cum praecisius exactiusque praescripserim tandem veritatem consecu"ti gratias mihi agere non destitere. Magna itaque cau„ tela (concludit idem Kircherius) inuicta patientia, &„constantia experimenta sumenda sunt, imò necesse est „vt cum primis circumstantias loci, temporis, res sin„ gulas cum singulis combinando, semper ad Naturae ar"chetipon mentem indeclinabiliter reflectant, vt tan"dem desideratum effectum producant. De hac vtique Incertitudine neminem addubitare posse reor, subiunxit Fulbertus, Quin potius omnino considerandam esse, vt rectus teneatur callis ad Philosophandum.