Latin
CAPVT XXVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 88
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVI. Experimentorum Incertitudinem ex multiplici causa prouenire indicatur. T insuper ad aliud descendo, quod facit ad rem nostram, ait Bemarcus. Variari effectus in Arte certissimum est, cum etiam ab Artificum voluntate dependent, At si non tantum ab Exploratore, sed etiam à Natura operante procedant, quam certe copiosa originum series pullulabit, ex qua talis incertitudo parietur. Multiplici ergo Experimentorum euentus circa spontaneos partus possunt variari, proportionali prorsus modo, quo Generationes ex Quis &Seminibus, quamuis inuariata quadam lege, à Natura ad productiones ordinatis, variantur. Numeret qui potest quot conditiones causaeque concurrant ad exclusionem pullorum ex Quis, ad formationem foetus in Viuiparis, ad germinationem Plantarum ex Seminibus, Loci scilicet, Temporis, Aeris, Caloris, Humidi impedimentorum priuationis, sexcentarumque aliarum qualitatum; quae nobis ignotae prorsus latent, &quarum defectu multoties in philosophando decipimur. Satis superque sit, ne ab hac ipsa materia diuagemur, in exemplum afferre contradictionem inter Plinium &Aristotelem circa oua pullorum philosophantes. Affirmat hic ex oblongis &acutis ouis foeminas generari ex ijs, quae mucronem acutum habent mares. Plinius verò, ait, Foeminam edunt, quae rotundiora gignuntur,