Latin
CAPVT XXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 90
Unproofread scanNot analysed yet
Illa autem semina potissimum in Terra esse, &non oculis semper sese offerri, sed talia in Corporibus latere. Ita plane partes philosophi adimples, Fulbertus respondit. Inquirentibus enim de varijs rebus exactam cognitionem, quae latissimo genere comprehenduntur, diuisionem pernecessariam esse Aristoteles docuit, nè scientiae loco Ignorantia suboriatur ex confusione. Excipe igitur duplicem classem, qua comprehendi videntur mihi posse ea omnia, quae alijs in corporibus adnascuntur. Vel enim sunt Animata Sensitiua (verbis vtar à Philosophis passim vsurpata) vel Insensitiua: Si Sensitiua, triplicem sedem agnoscut, Primam in Animatis sensitiuis, vt Vermes, Blattae, Pulices, Pediculi, Ricini, &similia, quae in Animalibus brutis, &in ipso homine reperiuntur. Secundam in Animatis non Sensitiuis, vt Vermes, Muscae, &huiusmodi, quae in gallis fructibus, &Vimorum tumoribus insunt. Tertiam in Inanimatis, vt Tinaee &Vermes, omnes, qui in lignis &rebus putrefactis stabulantur. Si verò sint non Sensitiua vel insunt in Animatis non sensitiuis, vt Fungi, Tubera, &Muscorum genus, qui ex Arboribus pullulant, vel ab Inanimatis procedunt ea huiusmodi sunt Algae Fungi, Lentes palustres, Mucedines, Tubera, quae supra Saxa, Aquas, Terram resque alias virescunt. Verùm vt à prima exordiamur classe hic recole omnes illos, quibus post primaeuam omnium parentis labem Deus subiecit Homines, nulli putredini &corruptioni antea obnoxios, scilicèt Pediculos, Lendes, Acaros, Cimices. Quo nam pacto tam ingens eorum copia quasi repente pullulat, vt nulli artificio expelli omnino possint, &aliquando à contemptissimis animalculis homo omni