Latin
CAPVT VIGESIMVM SEPTIMVM. 91
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 91
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIGESIMVM SEPTIMVM. 91 no consumetur? Mitto casus illos, in quibus multi pediculari morbo contabescentes, cum Pharaone digitum Dei agnouerunt, vti Cassander Antipatri filius, Sylla dictator, Herodes, alijque multi, vt pote quia speciali modo excitare eos potuit Deus ad poenam illis infligendam. Generantur ne Animalia haec ex producto primùm semine ad speciem propagandam in similitudinem naturae? Respondit Rufus. Sponte exoriri Aristoteles alijque affirmarunt, quos tamen experientia omnium magistra eos falsum credidisse convicit. Ego met ex ouis vitro inclusis cimices erumpere pluries vidi, quae oua µscopium aucta inter microscopicas obseruationes describam, sic Pediculi ex Lendibus ab alijs primum productis exeunt. Tum Fulbertus oua haec Pennius olim animadvertit, cum gladium distringere tentans, nec per rubiginem posset, vaginam secuit, in qua Cimices adultos plurimos, cum magno ouorum albicantium numero comperit, ideo experientiae documenta non solum amplecti, sed venerari quodammodo debet quisquis naturalium rerum cognitionem venatur. CAPVT XXVIII. Quod multa ex ouo nascantur, non inde probatur non posse etiam ortu spontaneo similia primum generari. )Num enim superest, quod me adhuc in dubio haerentem relinquit, Hoc est: quid nam dicendum sit de prima horum Animalculorum productione in Viuente illo, in quo copiosa eorum seges aliquando propagatur? Animalia tum Quadrupedia tum Volatilia sine vllo prorsus pediculo nasci certissimum est, sicuti etiam certum Cimices omnes abesse ex nouis cubilium fulcris &tabulis, in quorum rimulis post aliquod temporis spatium frequentes sunt, maximeque palea inueterascente.