Latin
CAPVT VIGESIMVM SEPTIMVM. 91
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 92
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dicam de Plantarum pediculis quarum aliquae dicuntur pediculares, vt Aquilegia. Horum semina à ventis fuisse delata, vel alia similia Animalia advenisse ad speciem propagandam imaginari quidem possumus, vere affirmare non possumus. Quid enim si hoc statuamus dicendum erit de Syronibus non extra cutem, sed sub cute semper latentibus, sub qua serpunt Talparum ritu illam crodendo, &molestissimum excitando pruritum? Quid de Tineis, quid de Acaris, quorum vix oculis capitur magnitudo tam pusilla, vt vnum esse ex atomis quemqam eorum Epicurus dixerit, non ex atomis constare. His adde omnes Vermium species, quae in Brutorum &Hominum Intestinis oriuntur. At quid dixi intestinis, cum certum sit experientia non tantum in ijs, sed nullum esse Hominis membrum, quod vermes &alia Animalia non producat. Inuenti enim sunt in cerebro, in Auribus in lingua, in Oculis, in Cranio; In sanguine vermes nasci varijs experimentis in scrutinio phifico medico de peste ostendit Kircherius. Omnem gangrenam, lepram, elephantiasim, luem, veneream, nil aliud esse quam verminaginem quandam, qua bestiolae continua corrosione vicinam carnem viuam in putredinem ducunt; Immò in interioribus vitalibus membris, Stomaco, Hepate, Corde, Renibus, Pulmonibus, Cerebro, Vesica, Liene, Vermes inuentos fuisse magnae notę Auctores varijs euentibus comprobant, de quibus pulchre in suo de medicina libello Quintus serenus ait Quid non adversum miseris mortalibus addit. Natura? Interno quum viscere tinea serpens, Et lumbricusque edax viuant inimica creanti. Quod genus assiduo laniat praecordia morsu Saepè etiam scandens oppletis faucibus haeret, Obsessaque vias vitae concludit anhelae.