Latin
VERMICVLI ACETI& PIPERIS
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitror me vidisse, iuniorum horum quaedam in ventre maiorum contenta fuisse, &bina sub natatu inuicem cohaerentia congressum celebrasse, A figuris Anguillarum aceti abstineo, cum multi in suis paginis expresserint. Insecta Piperis non exprimo, cum apud neminem expressa viderim sed solum relata. Nec vnquam in aqua in qua Piper subsidit, eos comprehendere potuerim. Non autem pono vermes in Vrina apparentes, vt dixit supracitatus Elsholtyus, cum illos nunquam in ea deprehendere potuerim. Obseruaui tamen non iniucunda, immo maxime vtilia, scilicet ingentem numerum perquam exilium figurarum salinosarum. Inter eas deprehendi multas elegantissimas figuras diuersae magnitudinis, multasque summae exilitatis. Multae talium figurarum positura sua conueniebant cum particulis salis comunis, multarum basis ex oblongo quadrangularis erat in pyramidem adscendens, quasi adamantes aspicerem sicut num. 117. ostendit. Aliarum basis erat quadrata, in alijs rotunda, supra quam Cylindrus fundabatur pellucidus &clarus, ac si è cristallo constaret. Item aliquot, quae oblongae erant quasi quis intueretur oblongam rectangulam figuram, sicut figura depingit num. 118. Praeterea multas figuras, quarum duo latera longissima aliquatenus rotunda duo breuissima recta erant, fere accedentes ad figuram dolij sicuti num. 119. manifestat. Item aliquot quinque lateribus aliquot quatuor, aliquot vero tribus constantes, quorum duo angulum formabant acutissimum, sicut num. 120. testatur. Inter omnes hasce promiscue positas salium figuras per quam iucundum erat oculis vsurpare aliam in modum crucis expressam, vt apparet sub num. 121. Pluries hoc experimentum tentaui, &humorem exhalare permissi, semperque mihi ęque ac supra, multitudo ingensexilium figurarum salinosarum occurrebant, eaedemque diuersarum figurarum &magnitudinum. Vnde nam tot salium diuersae figurae proueniant in vrina, non adeo in promptu est definire.