Latin
VERMICVLI ACETI& PIPERIS
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi tumultuarie obseruanti persuasi, eas ex varijs cibis, quibus vescimur, &humoribus, quibus constamus ortum habere, es quibus certe prouenit in corporibus lotij excrementum, secum illa trahens quidquid Natura vt ineptum ad nutritionem reijcit ad vasa tali excremento destinata. In vino &aceto Lauenochius multas salis particulas accurate obseruauit expressitque eorum figuras, praecipue in epistola prima, qua illa descripsit. Non autem adeo facile credam, quod ille sibi suasit, videlicet obseruatas in aceto figuras salinas linguae nostrae saporem acidum imprimere; Vinum autem gratum esse, eo quod eius figurae salinae nec nimis acutae sint, sed ita compositae, vt earum partes quasi harmoniam quamdam nactae, nec alias superent, nec superentur ab alijs. Et licet obseruauerit particulas Sachari, quod &ipsum sal est esse acutas &angulosas, illud tamen esse dulce &gratum, eo quod facile resoluantur cum vniuntur saliuae &flexibilitatem acquirant talem, qua omnibus alijs in lingua occurrentibus particulis cedunt, ac proinde gratia sua nobis sensum dulcedinis largiuntur. Non ideo huic accuratissimo Auctori contradico, sed quia cuiuis libere sentire licet, &sententiam suam profiteri ac tueri in eiusmodi praesertim rebus in quibus de veritate nondum satis constat; meam sententiam profero; hac tamen sub conditione ne quis obiectionem Viro huic illustri factam in malam partem interpretetur. Si enim Sapor è sola figura salium proueniret, non minus Sal, quo condiuntur cibi, quam Saccharum, dulce euaderet supra linguam. Etenim ambo aeque facile resoluuntur in humido, &aqua sale condita semper suam salsedinem seruat, dulcedinem vero, si Saccharo sit permista. Aliunde ergo prouenit dulcedo &amarities, quae vt docet Aristoteles sunt duae primae species saporum, &sicut album se habet in genere Colorum, sic dulce in genere Saporum. Ab ipso etiam Aristotele reijciuntur Democritus cum Antiquis, qui dicebant omnia sensibilia esse quaedam tangibilia &reducebant colores &sapores, qui sunt sensibilia propria ad sensibilia comunia, magnitudines nimirum &figuras. His breuiter delibatis, aliquot Salium figuras indicamus, sed paucas. D. enim Lauenochius in suis obseruationibus microscopicis à pag. 111. ad 119. accuratè retulit Sal in aceto ex ceruisia confecto, sal in succo mali hesperij, sal volatile oleosum sanguine, &aceto vini commistum. Percurrat curiosus eius paginas inueniet expressa à pagina 119. ad 149.