Latin
VERMICVLI ACETI& PIPERIS
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
sal cardui benedicti, sal absinthij, Alumen, Nitrum, Calcanthum Cypri, seu vitriolum coeruleum, liquorem tartari, cinerem smeticum, Camphoram, sal siue cinerem ex fornace fusoria officinae Bombardarum, sal siue cinerem ex fornace plumbi, sal in calce lapidea, sal ex calce concharum, sal soudae. Etenim salium figuras exactius cognouisse non parui momenti rem esse is iudicabit, qui non tantum in Pyrotechnia, sed in ipso corpore humano plurimarum generationum, mutationum, alterationum instrumenta illa esse sciuerit. Videntur quidem per communia vitra nitrum esse conicum, marinum quadratum, alumen octangulare, vitriolum poligonum, sed per microscopia perrectissima omnia salium frustula apparent ex alijs particulis composita, ad quarum figuras assequendas nudus oculus nunquam pertingit. Videntur autem si soluta primum in aqua in capillarem tubulum attrahantur postquam humiditas expirauerit, &salium particulae solae remanserint per minimum vitri globulum conspiciendae, vel etiam si vnica fluidi salis guttula supra vitri, vel specularis lapidis laminulam coniecta microscopio opponatur. Nos, ijs omnibus omissis: sal Ammoniacum elegimus vtpote quod meo iudicio curiositatem explere possit. Pluries illud in aquam dissolutum sibi occurrisse ait idem Lauenochius veluti ramusculum arboris conspiceret, irregularibus consitum folijs, altero folio, altero maiore prout num. 122. indicatur ab illo expressum. Mihi autem contemplanti fere semper occurrit vt num. 123. exhibui bacillorum seu sulcorum adinstar, adiectis alijs breuioribus ita vt cruces fere exprimerentur vt in AAA. At non semper angulis rectis expressas, sed caracteris instar X. vt in BB. multoties cruces carauacenses imitabantur vt in C.