Latin
5.2.15 to 5.2.19
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.15-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sub anno 486, S. Fulgentius Ruspensis dicitur Toletanus origine, cum tamen Africanus fuerit, et natus Teleptae, non Toleti, ex parentibus ordinis Senaterii Carthaginensibus, non Toletanis, ut ex ejus gestis constat. Anno Domini 514, S. Vincentius Legionensis martyr asseritur ordinem S. Benedicti professus paulo antequam martyrium sustineret. Cum tamen S. Benedictus usque ad annum 525, monaches non congrevaverit, et in Hispanius monachi ipsius non trajecerint usque ad 646: Et vox illa: Ex ordine post S. Benedicti, non erat tunc in usu. Simile est quod ann. 531 de S. Turibio dicitur Romae a S. Benedicto habitum suscepisse: nam D. Benedictus numquam Romae post monachatum habitavit, neque ejus monachi ante 567 Romam incoluerunt. Sub anno 534, inquit auctor mortuum esse Gennadium Massiliensem, qui tamen ante 40 annos obierat, utpote qui libros suos Gelasio Papae corrigendos obtulit, et sanctorum Prosperi, Hilarii et Cassiani coaetaneus fuit. Anno 562, perperam asseritur Athanagildus rex vocatis ab Italia monachis Toleti Agaliense coenobium aedificasse, cum fuerit haereticus Arianus vel paganus, ut Baronius notavit ex Tuditano, tom. VII, an. 567, num. 17. Ibidem ab eodem rege monasterium Syslae dicitur aedificatum, quod eamdem patitur difficultatem, et quod D. Augustino aedificatum sit, cum Julianus S. Mariae nuncupatum scribat, et in aliis Codicibus erectum dicatur an. 424.