Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Sub an. 568, prorsus falsum est (ait Pennottus) quod asseritur Ecclesiam S. Mariae de Columna Caesaraugustae a monachis S. Benedicti inhabitatam, quod tamen institutum clericorum canonicorum regulariter viventium a sanctissimis apostolis plantatum, in hunc usque diem (Deo protegente) perseverat: nec omittendum quod subditur: Propeque erat monasterium monachorum Benedictinorum, tum quod formula illa loquendi Benedictinorum nova sit, tum etiam quia illo verbo Erat, innuitur tunc temporis dirutum jam fuisse illud monasterium, quod tamen est incredibile, cum vix tunc pullulare inciperent monasteria S. Benedicti.