Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Sub anno 590, asseritur M. Maximus ex abbate Benedictinorum factus Caesaraugustanus archidiaconus, quod praeter morem illius temporis est. Anno denique 606, Machumetus per Hispaniam grassatus dicitur; quod tamen luculentum est mendacium (ait Pennottus), nam Machumetus numquam Hispaniam vidit, ut plus notum est, quam quod probatione indigeat; nec ejus asseclae in eam irruerunt usque ad annum Domini 713, ut ex Tuditano probat Baronius tom. VI, etc. Atque haec quidem in M. Maximum dixit.