Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.23
Unproofread scanNot analysed yet
Post M. Maximum habuit etiam Dexter continuatorem Euthrandum, seu Luidprandum Ticinensem, cujus dedicatoriam epistolam ad Regimundum Iliberritanum antistitem Joannes Celderon excudi curavit; in cam nihilominus Pennottus jacula quaedam contorsit; nec enim Antipodosim suam scripsit diaconus adhuc Ticinensis, sed episcopus jam Cremonensis existens: nec circa annum Christi 860, sed 962. ut ex praefatione lib. III constat, et probat Baronius ad annum 963, nec cum exsularet apud Fuldam, sed cum legatione Constantinopolitana rediret. Quod si S. Boniti Toletani archipraesulis subdiaconus fuit, vixisse oportuit an. Dom. 860, quo florebat Bonitus, teste Murillo, et quare continuatio Euthrandi simul cum Dextro et Maximo excusa non fuit, sed velut spuria rejecta? Si vero spuria est, ipsum quoque Dextri Chronicon, et continuatio Maximi, quae ab epistola Euthrandi fidem accipiunt, spuria itidem erunt.