Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sub annum Domini 86, pontificatum Lini hucusque producit; quod ita falsura est, ait, ut opus non sit illius falsitatem probare. Item sub ann. 156, dicit S. Polycarpum illo anno ivisse Romam sub Aniceto: cum tamen Anicetus ante annum 167 pontifex renuntiatus non fuerit. Sed ut alios multos errores (ait Pennottus) circa annorum computum illi donemus; sub anno 384, Iginius Cordubensis dicitur relegatus in insulam Galliarum Leronem: quae tamen ante adventum S. Hilarii circa annum gratiae 440, inhabitabilis a serpentibus reddebatur, ut notat Baronius ad annum 445, num. 5, tom. V.